

Prophetia Jeremiae*
Caput 6: Versus 7
Sicut frigidam.Sine calore fidei: Ecclesia, spiritu ferventes: mali autem, frigida; unde:Refrigescet charitas multorum[Matth. 14.]. Et illud:Assimilabor descendentibus in lacum[Psal. 28.]. Semel sufficiat dixisse lacum, non stagnum sonare, secundum Graecos, sed cisternam, quae Syro et Hebraeo sermone Gab dicitur.